monumenta.ch > Plinius > sectio 217

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 217
{LXXXI} Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. - (Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) -